Encontrados 497 resultados para: Tuus
Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)
Omnia dat Areuna, o rex, regi”. Dixitque Areuna ad regem: “Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum!”. (Liber II Samuelis 24, 23)
Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)
Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; (Liber I Regum 1, 17)
quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”. (Liber I Regum 1, 30)
Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis, quae dixit ei: “Pacificusne ingressus tuus?”. Qui respondit: “Pacificus”. (Liber I Regum 2, 13)
quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum”. (Liber I Regum 2, 37)
Dixitque Semei regi: “Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)
et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. (Liber I Regum 3, 8)
Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos”. (Liber I Regum 3, 14)
Responditque altera mulier: “Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est”. E contrario illa dicebat: “Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit”. Atque in hunc modum contendebant coram rege. (Liber I Regum 3, 22)
Tunc rex ait: “Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit””. (Liber I Regum 3, 23)