Encontrados 802 resultados para: Tuum
Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges, (Liber Proverbiorum 27, 23)
agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; (Liber Proverbiorum 27, 26)
sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)
Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae. (Liber Proverbiorum 29, 17)
Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt; (Liber Proverbiorum 31, 8)
aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 9)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; (Liber Ecclesiastes 7, 21)
Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)
Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima. (Liber Ecclesiastes 10, 4)