Encontrados 149 resultados para: Tulit

  • et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17, 40)

  • cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. (Liber I Samuelis 17, 51)

  • Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)

  • Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis. (Liber I Samuelis 19, 13)

  • Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos. (Liber I Samuelis 25, 18)

  • Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. (Liber I Samuelis 26, 12)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim (Liber II Samuelis 2, 8)

  • Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. (Liber II Samuelis 3, 15)

  • Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius. (Liber II Samuelis 5, 21)

  • Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. (Liber II Samuelis 8, 1)

  • Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; (Liber II Samuelis 8, 7)

  • et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina