Encontrados 123 resultados para: Tributo Do Templo
Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon. (Liber I Paralipomenon 10, 10)
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)
Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum. (Liber II Paralipomenon 4, 8)
Constituitque omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis. (Liber II Paralipomenon 23, 10)
Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)
ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit ea in templo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 7)
Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem”. (Liber Esdrae 1, 4)
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui; (Liber Esdrae 1, 7)
Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae. (Liber Esdrae 3, 9)
Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel. (Liber Esdrae 3, 10)
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, (Liber Esdrae 5, 14)