Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. (Liber II Samuelis 15, 6)
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)
Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)
Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)
Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)
Et ait Achitophel ad Absalom: “Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt”. (Liber II Samuelis 16, 21)
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)
Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel. (Liber II Samuelis 17, 4)
Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; (Liber II Samuelis 17, 11)
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea”. (Liber II Samuelis 17, 13)