Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam. (Liber Iosue 10, 29)
Quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho. (Liber Iosue 10, 30)
De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. (Liber Iosue 10, 31)
Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui cepit eam die altero; atque percussit in ore gladii omnemque animam, quae fuerat in ea, sicut fecerat Lobna. (Liber Iosue 10, 32)
Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit (Liber Iosue 10, 34)
Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. (Liber Iosue 10, 36)
Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit (Liber Iosue 10, 38)
Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. (Liber Iosue 10, 40)
universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. (Liber Iosue 10, 42)
Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala. (Liber Iosue 10, 43)
conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. (Liber Iosue 11, 5)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)