Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. (Liber Ieremiae 51, 49)
ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. (Lamentationes 2, 1)
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)
HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam. (Lamentationes 2, 5)
Et statuit Dominus verbum suum, quod locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicabant Israel, et super reges nostros et super principes nostros et super omnem hominem Israel et Iudae, (Liber Baruch 2, 1)
Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus eius. (Liber Baruch 2, 15)
Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. (Liber Baruch 2, 26)
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coram filiis Israel (Liber Baruch 2, 28)
et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)
Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)