Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 3)
Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. (Liber Ieremiae 2, 4)
Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones (Liber Ieremiae 2, 14)
Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)
Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)
et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; (Liber Ieremiae 3, 8)
Et dixit Dominus ad me: “Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae. (Liber Ieremiae 3, 11)
Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)
In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)
Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)
Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)
Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel. (Liber Ieremiae 3, 23)