Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. (Liber Isaiae 21, 10)
et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est”. (Liber Isaiae 21, 17)
Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. (Liber Isaiae 24, 15)
Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus. (Liber Isaiae 27, 6)
Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. (Liber Isaiae 27, 12)
Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt; (Liber Isaiae 29, 19)
sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt, (Liber Isaiae 29, 23)
Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra Sanctum Israel”. (Liber Isaiae 30, 11)
Propterea haec dicit Sanctus Israel: “Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, (Liber Isaiae 30, 12)
Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra”. Et noluistis 16 et dixistis: “Nequaquam, sed super equis fugiemus”, ideo fugietis; et: “Super veloces ascendemus”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. (Liber Isaiae 30, 15)
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel. (Liber Isaiae 30, 29)
Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt! (Liber Isaiae 31, 1)