Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. (Liber Psalmorum 118, 2)
Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. (Liber Psalmorum 121, 4)
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. (Liber Psalmorum 122, 4)
Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel, (Liber Psalmorum 124, 1)
Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel! (Liber Psalmorum 125, 5)
et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel! (Liber Psalmorum 128, 6)
Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, (Liber Psalmorum 129, 1)
speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. (Liber Psalmorum 130, 7)
Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius. (Liber Psalmorum 130, 8)
Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum. (Liber Psalmorum 131, 3)
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi. (Liber Psalmorum 135, 4)
Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. (Liber Psalmorum 135, 12)