Encontrados 2521 resultados para: Tribus Ex Israel
et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui, quem de Aegypto liberasti? (Liber I Paralipomenon 17, 21)
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius. (Liber I Paralipomenon 17, 22)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et domus David servi tui permanens coram te”. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)
Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)
Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)
Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. (Liber I Paralipomenon 19, 17)
Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)
Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)
hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius. (Liber I Paralipomenon 20, 7)
Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut numeraret Israel. (Liber I Paralipomenon 21, 1)