Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem. (Liber Ieremiae 2, 16)
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)
Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis? (Liber Ieremiae 2, 18)
Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)
Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda. (Liber Ieremiae 2, 28)
Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. (Liber Ieremiae 3, 3)
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis. (Liber Ieremiae 3, 19)
Via tua et opera tua fecerunt haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. (Liber Ieremiae 4, 18)
“Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant. (Liber Ieremiae 5, 7)
Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)
Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te; et vocabis eos, et non respondebunt tibi; (Liber Ieremiae 7, 27)
Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)