Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis (Liber Thobis 4, 14)
De pane tuo communica esurienti et de vestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam. (Liber Thobis 4, 16)
Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filio Gabriae in Rages Mediae. (Liber Thobis 4, 20)
Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo”. (Liber Thobis 5, 3)
Et dixit illi Thobias: “Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam”. (Liber Thobis 5, 7)
Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)
Et ille dixit: “Quid tibi necesse est tribus?”. Et dixit ei: “Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum”. (Liber Thobis 5, 12)
Et dixit ei: “Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumque necessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo, (Liber Thobis 5, 15)
et adiciam tibi ad mercedem”. (Liber Thobis 5, 16)
Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)
Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)
Et dixit illi angelus: “Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor. (Liber Thobis 6, 16)