Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui; (Liber I Paralipomenon 22, 12)
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis”. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum. (Liber I Paralipomenon 29, 13)
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. (Liber I Paralipomenon 29, 14)
Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria. (Liber I Paralipomenon 29, 17)
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “Postula, quod vis, ut dem tibi”. (Liber II Paralipomenon 1, 7)
sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”. (Liber II Paralipomenon 1, 12)
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram magistrum meum, (Liber II Paralipomenon 2, 12)
Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis, quia peccaturi sunt tibi, et conversi egerint paenitentiam et confitentes nomini tuo oraverint et fuerint deprecati in domo ista, (Liber II Paralipomenon 6, 24)
Si autem peccaverint tibi — neque enim est homo, qui non peccet — et iratus fueris eis et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam vel propinquam, (Liber II Paralipomenon 6, 36)
ut exaudias de caelo, de loco habitationis tuae, preces eorum et supplicationes eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo, qui peccavit tibi; (Liber II Paralipomenon 6, 39)
Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia, quae praecepi tibi, et decreta et iudicia mea servaveris, (Liber II Paralipomenon 7, 17)