Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Dixeruntque mulieres ad Noemi: “Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel (Liber Ruth 4, 14)
et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii”. (Liber Ruth 4, 15)
Dixit ergo ei Elcana vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii?”. (Liber I Samuelis 1, 8)
Tunc Heli ait ei: “Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum”. (Liber I Samuelis 1, 17)
Et ait ei Elcana vir suus: “Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)
Dicebatque illi immolans: “Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi, quantumcumque desiderat anima tua”. Qui respondens aiebat ei: “Nequaquam; nunc enim dabis, alioquin tollam vi”. (Liber I Samuelis 2, 16)
Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: “Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino”. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)
Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)
Et interrogavit eum: “Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi”. (Liber I Samuelis 3, 17)
Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)
Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. (Liber I Samuelis 8, 8)
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: “Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo”. (Liber I Samuelis 9, 17)