Encontrados 1232 resultados para: Tibi
Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 18)
Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)
Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 22)
Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)
Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto; (Liber Deuteronomii 25, 17)
quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris! (Liber Deuteronomii 25, 19)
tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius, (Liber Deuteronomii 26, 2)
Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est. (Liber Deuteronomii 26, 11)
Hodie Dominus Deus tuus mandavit tibi, ut facias praecepta haec atque iudicia et custodias et impleas illa ex toto corde tuo et ex tota anima tua. (Liber Deuteronomii 26, 16)
Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis eius et custodias praecepta illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio; (Liber Deuteronomii 26, 17)
et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius, (Liber Deuteronomii 26, 18)