Encontrados 19 resultados para: Thobi

  • Cui Thobi dicebat: “Tace, noli computare, soror; salvus est filius noster, sed certe mora fuit illis ibi, et homo, qui cum illo ivit, fidelis est et est ex fratribus nostris. Noli taediare pro illo, soror, iam veniet”. (Liber Thobis 10, 6)

  • Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias, (Liber Thobis 11, 10)

  • quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna (Liber Thobis 11, 15)

  • et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. (Liber Thobis 11, 17)

  • Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam”. (Liber Thobis 12, 1)

  • Et dixit illi Thobi: “Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere”. (Liber Thobis 12, 4)

  • Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit: (Liber Thobis 13, 1)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina