Encontrados 1195 resultados para: Terra Recuperatione
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus; (Liber Iosue 24, 17)
Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. (Liber Iudicum 1, 27)
ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)
Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. (Liber Iudicum 3, 11)
Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum. (Liber Iudicum 3, 25)
Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)
Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis; (Liber Iudicum 5, 4)
Quievitque terra per quadraginta annos. (Liber Iudicum 5, 32)
Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)
ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel”. (Liber Iudicum 6, 37)
Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)
Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)