Encontrados 1195 resultados para: Terra Recuperatione
Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; (Liber Deuteronomii 3, 16)
Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae. (Liber Deuteronomii 3, 24)
En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, (Liber Deuteronomii 4, 5)
die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”. (Liber Deuteronomii 4, 10)
Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis. (Liber Deuteronomii 4, 14)
atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis; (Liber Deuteronomii 4, 18)
Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis, (Liber Deuteronomii 4, 25)
testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)
De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, (Liber Deuteronomii 4, 36)
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)
trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto. (Liber Deuteronomii 4, 46)