Mosaico decorativo

Encontrados 3412 resultados para: Terra Israel

  • O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! (Liber Baruch 3, 24)

  • Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)

  • Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. (Liber Baruch 4, 4)

  • Confide, popule meus, memoria Israel: (Liber Baruch 4, 5)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. (Liber Baruch 5, 8)

  • Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)

  • Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)

  • factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)

  • Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. (Prophetia Ezechielis 1, 19)

  • Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)

  • et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina