Encontrados 126 resultados para: Syn
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 17)
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; (Evangelium secundum Matthaeum 12, 9)
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “Unde huic sapientia haec et virtutes? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis (Evangelium secundum Matthaeum 23, 6)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit (Evangelium secundum Marcum 1, 23)
Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. (Evangelium secundum Marcum 1, 29)
Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. (Evangelium secundum Marcum 1, 39)
Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; (Evangelium secundum Marcum 3, 1)