Encontrados 881 resultados para: Suum
Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio. (Liber Ieremiae 8, 6)
Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini. (Liber Ieremiae 8, 7)
et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti. (Liber Ieremiae 9, 4)
et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos”. (Liber Ieremiae 13, 14)
et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum. (Liber Ieremiae 14, 16)
Haec dicit Dominus: “Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; (Liber Ieremiae 17, 5)
ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum. (Liber Ieremiae 18, 16)
Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; (Liber Ieremiae 22, 13)
Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal. (Liber Ieremiae 23, 27)
Haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: “Quid respondit Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”. (Liber Ieremiae 23, 35)
cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)