Encontrados 881 resultados para: Suum
et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam; (Liber I Maccabaeorum 10, 13)
Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, (Liber I Maccabaeorum 10, 82)
et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 10, 83)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
et occurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in regione. (Liber I Maccabaeorum 11, 64)
Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)
Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris. (Liber I Maccabaeorum 13, 54)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 14, 1)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. 9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 39)