Encontrados 2824 resultados para: Super
Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
Et dicebat illis: “Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”. (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
“Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; (Evangelium secundum Marcum 8, 2)
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. (Evangelium secundum Marcum 9, 3)
Qui ait illis: “Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 16)