Mosaico decorativo

Encontrados 2824 resultados para: Super

  • Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. (Prophetia Ezechielis 1, 25)

  • Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (Prophetia Ezechielis 1, 26)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. (Prophetia Ezechielis 3, 14)

  • Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 3, 22)

  • Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)

  • Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; (Prophetia Ezechielis 3, 25)

  • Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)

  • Et cum compleveris haec, recumbes super latus tuum dextrum secundo et assumes iniquitatem domus Iudae quadraginta diebus; diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. (Prophetia Ezechielis 4, 6)

  • Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)

  • Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis; (Prophetia Ezechielis 5, 16)

  • et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 5, 17)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina