Encontrados 2824 resultados para: Super
Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. (Liber Psalmorum 105, 38)
Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram. (Liber Psalmorum 106, 17)
Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto (Liber Psalmorum 106, 26)
Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. (Liber Psalmorum 107, 40)
Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 108, 6)
Moab lebes lavacri mei; super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”. (Liber Psalmorum 108, 10)
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa (Liber Psalmorum 109, 2)
Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. (Liber Psalmorum 109, 6)
Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius. (Liber Psalmorum 113, 4)
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua. (Liber Psalmorum 115, 1)
Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. (Liber Psalmorum 115, 14)
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. (Liber Psalmorum 117, 2)