Encontrados 3038 resultados para: Sun
et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. (Liber II Samuelis 7, 9)
Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae; Syri autem Soba et Rohob et viri Tob et Maacha seorsum erant in campo. (Liber II Samuelis 10, 8)
Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Ierusalem. (Liber II Samuelis 10, 14)
Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. (Liber II Samuelis 10, 15)
Et dixit nuntius ad David: “Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. (Liber II Samuelis 11, 23)
Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est”. (Liber II Samuelis 11, 24)
et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora. (Liber II Samuelis 12, 8)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)
Dixit autem Ionadab ad regem: “Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est”. (Liber II Samuelis 13, 35)
Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum. (Liber II Samuelis 14, 6)
Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma. (Liber II Samuelis 14, 27)
Respondebatque ei Absalom: “Vide, sermones tui sunt boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege”. Dicebatque Absalom: (Liber II Samuelis 15, 3)