Encontrados 3038 resultados para: Sun
In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae. (Liber Ecclesiasticus 47, 18)
Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! (Liber Ecclesiasticus 48, 11)
In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram; (Liber Ecclesiasticus 48, 16)
Tunc mota sunt corda et manus ipsorum, et doluerunt quasi parturientes mulieres (Liber Ecclesiasticus 48, 21)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt. (Liber Ecclesiasticus 49, 18)
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam. (Liber Ecclesiasticus 49, 19)
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; (Liber Ecclesiasticus 50, 8)
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. (Liber Isaiae 1, 4)
calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. (Liber Isaiae 1, 15)
Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia. (Liber Isaiae 1, 27)
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)