Mosaico decorativo

Encontrados 3038 resultados para: Sun

  • Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno. (Liber Ecclesiastes 12, 11)

  • Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino: (Canticum Canticorum 1, 2)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia. (Canticum Canticorum 1, 10)

  • Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)

  • Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina