Encontrados 3169 resultados para: Sum
sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo”. (Liber Leviticus 23, 8)
et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin. (Liber Leviticus 23, 13)
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis. (Liber Leviticus 23, 20)
Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino”. (Liber Leviticus 23, 25)
“Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino. (Liber Leviticus 23, 27)
septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis. (Liber Leviticus 23, 36)
Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei; (Liber Leviticus 23, 37)
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)
Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino. (Liber Leviticus 24, 7)
Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 24, 22)
“Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)