Mosaico decorativo

Encontrados 3169 resultados para: Sum

  • ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, (Evangelium secundum Ioannem 19, 33)

  • Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)

  • Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)

  • Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)

  • Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 18)

  • Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)

  • usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; (Actus Apostolorum 1, 2)

  • quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)

  • qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)

  • “Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, (Actus Apostolorum 1, 16)

  • incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis”. (Actus Apostolorum 1, 22)

  • Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina