Encontrados 3169 resultados para: Sum
Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, (Liber Exodus 25, 20)
Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. (Liber Exodus 26, 5)
E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)
Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini. (Liber Exodus 26, 14)
et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi. (Liber Exodus 26, 23)
Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. (Liber Exodus 26, 24)
vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum. (Liber Exodus 26, 28)
Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)
in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)
accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum. (Liber Exodus 28, 5)
Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis. (Liber Exodus 28, 7)
Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: (Liber Exodus 28, 9)