Encontrados 51 resultados para: Subter

  • Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)

  • Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum (Liber Genesis 21, 15)

  • Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: “Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)

  • Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)

  • Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)

  • Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)

  • Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, (Liber Exodus 38, 4)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)

  • Habitaculum Deus antiquus, et subter brachia sempiterna. Eiciet a facie tua inimicum dicetque: “Conterere!”. (Liber Deuteronomii 33, 27)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina