Encontrados 800 resultados para: Suam

  • Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)

  • maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 13)

  • quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)

  • Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)

  • Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, (Actus Apostolorum 11, 13)

  • Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos!”; (Actus Apostolorum 14, 11)

  • Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis (Actus Apostolorum 17, 2)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina