Mosaico decorativo

Encontrados 800 resultados para: Suam

  • Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis”, dicit Dominus Deus tuus. (Prophetia Amos 9, 15)

  • Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt; (Prophetia Ionae 2, 9)

  • Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?”. (Prophetia Ionae 4, 11)

  • Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. (Prophetia Michaeae 1, 11)

  • Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est. (Prophetia Michaeae 4, 4)

  • quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius. (Prophetia Michaeae 7, 6)

  • Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum”. (Prophetia Habacuc 1, 11)

  • viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. (Prophetia Habacuc 3, 10)

  • Et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi desertum. (Prophetia Sophoniae 2, 13)

  • Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)

  • Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. (Prophetia Aggaei 1, 9)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina