Mosaico decorativo

Encontrados 800 resultados para: Suam

  • Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam, ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me; (Prophetia Ezechielis 14, 7)

  • Et portabunt iniquitatem suam: sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitas prophetae erit, (Prophetia Ezechielis 14, 10)

  • Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Prophetia Ezechielis 17, 18)

  • ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, (Prophetia Ezechielis 18, 8)

  • ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. (Prophetia Ezechielis 18, 17)

  • Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; (Prophetia Ezechielis 18, 27)

  • Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te. (Prophetia Ezechielis 21, 35)

  • et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. (Prophetia Ezechielis 22, 11)

  • Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)

  • Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. (Prophetia Ezechielis 23, 18)

  • Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine sua, (Prophetia Ezechielis 31, 10)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina