Encontrados 1879 resultados para: Spe
quibus autem apparuerit, dispertit eam in visionem sui ipsius et in agnitione magnalium suorum. (Liber Ecclesiasticus 1, 15)
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis tuis. (Liber Ecclesiasticus 1, 37)
Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. (Liber Ecclesiasticus 2, 6)
Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 2, 9)
Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? (Liber Ecclesiasticus 2, 12)
Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. (Liber Ecclesiasticus 2, 20)
Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
Quam malae famae est, qui derelinquit patrem; et maledictus a Deo, qui exasperat matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 18)
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 3, 34)