Encontrados 1879 resultados para: Spe
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)
semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)
patientia autem probationem, probatio vero spem; (Epistula ad Romanos 5, 4)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; (Epistula ad Romanos 8, 19)
vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, (Epistula ad Romanos 8, 20)
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Epistula ad Romanos 8, 23)
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. (Epistula ad Romanos 8, 25)