Encontrados 1879 resultados para: Spe
Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 34, 14)
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)
Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)
Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: (Liber Ecclesiasticus 35, 6)
Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)
Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. (Liber Ecclesiasticus 35, 26)
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. (Liber Ecclesiasticus 36, 24)
Anima viri enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. (Liber Ecclesiasticus 38, 3)
Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)