Encontrados 2771 resultados para: Sit
Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)
irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis. (Liber II Regum 24, 20)
et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit igne. (Liber II Regum 25, 9)
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber II Regum 25, 21)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. (Liber I Paralipomenon 1, 48)
Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas; (Liber I Paralipomenon 8, 8)
et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! — (Liber I Paralipomenon 9, 20)
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent. (Liber I Paralipomenon 9, 32)
Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)
Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. (Liber I Paralipomenon 11, 22)
Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)