Encontrados 2771 resultados para: Sit
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”. (Liber I Samuelis 24, 16)
Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. (Liber I Samuelis 24, 20)
misit decem iuvenes et dixit eis: “Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice (Liber I Samuelis 25, 5)
et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax! (Liber I Samuelis 25, 6)
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. (Liber I Samuelis 25, 14)
Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui”. (Liber I Samuelis 25, 17)
Et cecidit ad pedes eius et dixit: “In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae. (Liber I Samuelis 25, 24)
Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)
Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem”. (Liber I Samuelis 25, 40)
Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei”. (Liber I Samuelis 25, 41)