Encontrados 2771 resultados para: Sit
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. (Evangelium secundum Ioannem 20, 5)
Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)
et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 7)
et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)
Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
Scriptum est enim in libro Psalmorum:“Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”. (Actus Apostolorum 1, 20)
Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “Quidnam hoc vult esse?”; (Actus Apostolorum 2, 12)
Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)