Encontrados 2771 resultados para: Sit
Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi (Liber II Maccabaeorum 1, 31)
quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 1, 32)
Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, (Liber II Maccabaeorum 2, 1)
Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)
Et dixit Moyses: “Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est”. (Liber II Maccabaeorum 2, 11)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)
Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret. (Liber II Maccabaeorum 3, 7)