Encontrados 179 resultados para: Sion

  • Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)

  • Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace. (Liber I Maccabaeorum 5, 54)

  • Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)

  • Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)

  • Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 11)

  • Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)

  • egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. (Canticum Canticorum 3, 11)

  • Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 15)

  • Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum. (Liber Ecclesiasticus 36, 16)

  • In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 20)

  • Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura (Liber Ecclesiasticus 48, 27)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina