Encontrados 179 resultados para: Sion

  • Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius. (Prophetia Ioel 2, 23)

  • Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 3, 5)

  • Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. (Prophetia Ioel 4, 16)

  • Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)

  • et vindicabo sanguinem eorum, quem non relinquam impunitum; et Dominus commoratur in Sion. (Prophetia Ioel 4, 21)

  • Et dixit: “Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli”. (Prophetia Amos 1, 2)

  • Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! (Prophetia Amos 6, 1)

  • Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctum; et possidebit domus Iacob eos, qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)

  • Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)

  • Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. (Prophetia Michaeae 1, 13)

  • qui aedificatis Sion in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate. (Prophetia Michaeae 3, 10)

  • Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. (Prophetia Michaeae 3, 12)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina