Encontrados 139 resultados para: Sint
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; (Epistula II ad Corinthios 12, 20)
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; (Epistula I ad Timotheum 3, 12)
Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. (Epistula I ad Timotheum 5, 7)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. (Epistula ad Titum 2, 2)
prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)
Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. (Epistula ad Titum 2, 6)
Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. (Epistula ad Titum 3, 14)
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; (Epistula ad Hebraeos 8, 4)
Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. (Epistula ad Hebraeos 11, 3)