Encontrados 1219 resultados para: Sin

  • sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. (Epistula ad Hebraeos 10, 3)

  • Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. (Epistula ad Hebraeos 11, 3)

  • Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)

  • Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)

  • Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, (Epistula ad Hebraeos 12, 14)

  • Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “Non te deseram neque derelinquam”, (Epistula ad Hebraeos 13, 5)

  • Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina