Encontrados 1219 resultados para: Sin
Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius. (Liber Ieremiae 52, 34)
DALETH. Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem; omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes, virgines eius afflictae, et ipsa oppressa amaritudine. (Lamentationes 1, 4)
SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)
LAMED. Matribus suis dixerunt: “Ubi est triticum et vinum?”, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. (Lamentationes 2, 12)
SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)
HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. (Lamentationes 3, 15)
ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae, absinthii et fellis. (Lamentationes 3, 19)
COPH. Vocem meam audisti: “Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus”. (Lamentationes 3, 56)
SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. (Lamentationes 3, 61)
SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die. (Lamentationes 3, 62)
SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. (Lamentationes 3, 63)
SIN. Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Us; ad te quoque perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. (Lamentationes 4, 21)