Encontrados 1219 resultados para: Sin
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice; (Liber II Maccabaeorum 14, 9)
Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino; (Liber II Maccabaeorum 15, 7)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram. (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. (Liber Proverbiorum 3, 16)
Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. (Liber Proverbiorum 4, 24)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte pedem tuum a malo. (Liber Proverbiorum 4, 27)
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)
ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, (Liber Proverbiorum 5, 10)
habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. (Liber Proverbiorum 5, 17)