Encontrados 1219 resultados para: Sin
Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris. (Liber Esther 1, 6)
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur, (Liber Esther 2, 12)
Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent; (Liber Esther 8, 11)
et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12a) Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illis et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die, (12b) in omni regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar. (12c) Hoc est exemplar epistulae: (12d) “Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit. (12e) Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam; (12f) et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. (12g) Nec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis eorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum odientis arbitrantur se posse fugere sententiam. (12h) Saepe autem et multi in potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio, participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibus insanabilibus, (12i) cum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperent sinceram principum benignitatem. (12k) Quae res non tam ex veteribus probatur historiis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentia indigne dominantium perpetrata sunt. (12l) Unde in posterum providendum est paci omnium provinciarum. (12m) Si diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt, discernimus semper cum clementissima attentione. (12n) Aman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et a pietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est. (12o) Et tantam in se expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus. (12p) Qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. (12q) Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosis quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; (12r) hoc cogitans, ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas. (12s) Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus (12t) et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostris regnum est optima dispositione directum. (12u) Bene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi direxerat. (12v) Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernat omnia, celeriter ei reddente quod meruit. (12x) Exemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. (12y) Quibus debetis esse adminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se possint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12z) Hanc enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit in gaudium. (12aa) Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote diem insignem et celebrate eam cum omni laetitia, (12bb) ut nunc et in posterum illa nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoria perditionis. (12cc) Omnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus invia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur. Valete”. (Liber Esther 8, 12)
Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)
Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos timore Mardochaei, (Liber Esther 9, 3)
et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. (Liber Esther 9, 27)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie. (Liber Esther 9, 28)
Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
nuntius venit ad Iob, qui diceret: “Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos; (Liber Iob 1, 14)
Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)